Claudius
Terentianus C?l?a?u?d?[i]o? Tib?eri[ano] [pa]tri suo ed domino plur[ima]m sal[utem] ante omnia? o?pto te bene [val]ere que m[ihi] [ma]xime vot?[a su]nt scia?[s me p]a?ter a[ccepisse] 5 res quas mi misisti per ∙[∙∙∙]ium Th∙[∙∙∙∙] utranum et per Numesianum? ∙∙∙∙∙∙∙ et palliolum et ago tibi gratias q?uod me d?ign?[um] habuisti ed sequrum fecisti mi?s?i? [ti]bi pater per Martialem imboluclum concosu[tu]m in quo 10 habes amicla par unu amictoria? [pa]r unu sabana par unu saccos par unu e?[t] st?r?[a]glum lini[u] emaram aute illuc con culcitam et pulbino? et me iacentem in liburna sublata m?i s[unt] et abes in imboluclum amictorium si?nglare 15 hunc tibi mater mea misit [e]t acc?i?pia?s caveam gallinaria in qua ha[bes] sunt?hes[∙∙] vitriae et phialas quinarias p[ar u]nu et calices paria sex et chartas sc[holare]s? d[u]a?s? et in charta atramentum et c?a?l?amos q?[u]i?[nq]u?e? 20 et panes Alexandrinos vigint?i rogo te [p]a?[t]e?r? ud contentus sis ista m[o]do si non ia[c]uiss speraba me pluriam tibi missiturum? [et] itarum spero si vixero rogo te pater si t?i?bi videbitur ut mittas mihi inde caligas cori 25 subtalare ed udones par caligae autem nucl[e]atae nugae sunt bis me im mensem calcio et rogo ut mi mittas dalabram ea q[u]am mi misisti optionem illan mi ab[s]tulisse sed gratias illi ag[o me]l?i?o?r?em? a?l?i?a? 30 mi praestat ed praeterea o?r?o? [et] [rogo] t?e p[ater u]t contin?[uo mih]i? [resc]rib[as de] s?alut?em t[ua]m? t?e? h?a?[b]ere bo?[na] reac?cept[am s]ollicitus sum? autem de vi?c?[e] i?n? do 35 nese mihi rescribas et si deus volueret spero m?e frugaliter [v]ic?i?turum et in cohortem [tra]n?sferri hic a[ut]e?m sene aer[e] [ni]hil fiet neque epistulae comm?andaticiae 40 nihil valunt nesi si qui sibi aiutaveret rogo pater ud continuo mihi rescribas ed? [sci]as Carpum hic errasse ed i?n?v?[e]n?tus est Dios in legione 45 et a[cce]p?isse me p?ro? i?l?lo * VI sal[u]tat te mater me?a? ed pater ed? fratres mei et scias domo perb[e]n omnia recte esse s?al[u]ta aprodisia e?t? isituchen sal[ut]a 50 Arrium centurionem con sui?s ed Saturninum scriba con suis et Capitonem centurione con [s]u?[i]s et Cassium optionem con suis [et T]urranium op?tionem con suis 55 [et Sal]l?u?stium con [s]u?is et Terent?i?u?m? gubernatorem? [e]t frontone c?on suis et Sempronium hitali?cum et puplicium et severinu e?t? mar[c]ellu collega tuum et 60 L?u?cium saluta Serenum scriba [co]n? suis saluta omnes contubernales nostrous vale mihi in margine bene valere te opto mult[i]s? annis 65 felicissime im perpetuo val(e) verso m2 [Claudius] Terentianu?s? Claud?i?o? T?i?b?[eriano] [ c ? ]∙∙∙ Terentianus m3 [tr]a?d?[e] C?[l]a?[ud]i?o? T?[iberian]o? p[at]r?i? a Claudio Terentiano fi?l?i?o? |
Claudius
Terentianus Claudio Tiberiano patri suo et domino plurimam salutem. Ante omnia opto te bene valere, quae mihi maxime vota sunt. Scias me, pater, accepisse res quas mihi misisti per ∙[∙∙∙]ium Th∙[∙∙∙∙] vetranum et per Numesianum ∙∙∙∙∙∙∙ et palliolum, et ago tibi gratias quod me dignum habuisti et securum fecisti. Misi tibi, pater, per Martialem involucrum concosutum in quo habes amicula par unum amictoria par unum sabana par unum saccos par unum et stragulum lineum. Emeram autem illuc cum culcita et pulvino et me iacente in liburna sublata mihi sunt. Et habes in involucrum amictorium singulare. Hoc tibi mater mea misit et accipias caveam gallinariam in qua habes sunthes[∙∙] vitrias et phialas quinarias par unum et calices paria sex et chartas scholares duas, et in charta atramentum et calamos quinque, et panes Alexandrinos viginti. Rogo te, pater, ut contentus sis ista. Modo si non iacuissem, sperabam me plura tibi missurum et iterum spero si vixero. Rogo te, pater, si tibi videbitur, ut mittas mihi inde caligas cori subtalares et udones par. Caligae autem nucleatae nugae sunt, bis me in mense calcio. Et rogo ut mihi mittas dolabram eam quam mihi misisti : optionem illam mihi abstulisse, sed gratias illi ago meliorem alia mihi praestat. Et praeterea oro et rogo te, pater, ut continuo mihi rescribas de salute tua. Te habere bonam reacceptam sollicitus sum, autem de vice in domo nisi mihi rescribas et si deus voluerit. Spero me frugaliter victurum et in cohortem transferri. Hic autem sine aere nihil fiet, neque epistulae commendaticiae nihil valent nisi si qui sibi adiutaverit. Rogo, pater, ut continuo mihi rescribas. Et scias Carpum hic errasse et inventum esse Dios in legione et accepisse me pro illo (denarios) VI. Salutat te mater mea et pater et fratres mei, et scias domo perbene omnia recte esse. Saluta Aphrodisiam et Isitychen, saluta Arrium centurionem cum suis et Saturninum scribam cum suis et Capitonem centurionem cum suis et Cassium optionem cum suis et Turannium optionem cum suis et Sallustium cum suis et Terentium gubernatorem et Frontonem cum suis et Sempronium Italicum et Publicium et Severinum et Marcellum collegam tuum et Lucium. Saluta Serenum scribam cum suis; saluta omnes contubernales nostros. Vale mihi. Bene valere te opto multis annis felicissime in perpetuo. Vale. Claudius Terentianus Claudio Tiberiano [-c. ?-]∙∙∙ Terentianus Trade Claudio Tiberiano patri a Claudio Terentiano filio. |